Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
  2. me quoque, qui feci, iudice digna lini.
  3. nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
  4. mensque pati durum sustinet aegra nihil,
  5. scilicet incipiam lima mordacius uti,
  6. et sub iudicium singula verba vocem?