Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ut tamen ipse vides, luctor deducere versum:
- sed non fit fato mollior ille meo.
- cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno
- me quoque, qui feci, iudice digna lini.
- nec tamen emendo, labor hic quam scribere maior.
- mensque pati durum sustinet aegra nihil,
- scilicet incipiam lima mordacius uti,
- et sub iudicium singula verba vocem?
- torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
- confluat, et frondes Alpibus addat Atho [*](athos)?
- parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
- subducunt oneri colla perusta boves.
- at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
- et sata cum multo faenore reddit ager?