Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. amplectique meis corpus non pingue lacertis,
  2. et gracile hoc fecit dicere cura mei,
  3. ‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
  4. sperato numquam conloquioque frui,
  5. turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
  6. dis veris, memori debita ferre manu!
  7. Memnonis hanc utinam lenito principe mater
  8. quam primum roseo provocet ore diem!’
  1. Ille tuos quondam non ultimus inter amicos,
  2. ut sua verba legas. Maxime, Naso rogat,
  3. in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
  4. nescius exilii ne videare mei.
  5. cernis ut ignavum corrumpant otia corpus,
  6. ut capiant vitium,[*](capeant vitio) ni moveantur, aquae,
  7. et mihi siquis erat ducendi carminis usus,
  8. deficit estque minor factus inerte situ.
  9. haec quoque, quae legitis, siquid mihi. Maxime, credis,
  10. scribimus invita vixque coacta manu.
  11. non libet in talis animum contendere curas,
  12. nec venit ad duros Musa vocata Getas.