Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ille domum rediit : nos his moriemur in arvis,
- perstiterit laesi si gravis ira dei.
- durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,
- illo, quod subiit Aesone natus, opus. [*](onus)
- te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui,
- credibile est nostris insenuisse malis,
- o, ego di faciant talem te cernere possim, [*](possem: possim σ )
- caraque mutatis oscula ferre comis,
- amplectique meis corpus non pingue lacertis,
- et gracile hoc fecit dicere cura mei,
- ‘et narrare meos flenti flens ipse labores,
- sperato numquam conloquioque frui,
- turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,
- dis veris, memori debita ferre manu!