Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
  2. quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
  3. me quoque debilitat series inmensa malorum, [*](laborum)
  4. ante meum tempus cogit et esse senem,
  5. otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
  6. immodicus contra carpit utrumque labor,
  7. aspice, in has partis quod venerit Aesone natus,
  8. quam laudem a sera posteritate ferat.
  9. at labor illius nostro leviorque minorque est,
  10. si modo non verum nomina magna premunt,
  11. ille est in Pontum Pelia mittente profectus,
  12. qui vix Thessaliae fine timendus erat.
  13. Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
  14. solis ad occasus utraque terra tremit.