Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. reddita confusae nuper solacia menti
  2. auxilium nostris spemque tulere malis,
  3. utque Machaoniis Poeantius artibus heros
  4. lenito medicam vulnere sensit opem,
  5. sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
  6. admonitu coepi fortior esse tuo,
  7. et iam deficiens sic ad tua verba revixi,
  8. ut solet infuso vena redire mero.
  9. non tamen exhibuit tantas facundia vires,
  10. ut mea sint dictis pectora sana tuis.
  11. ut multum demas nostrae [*](nostro corpore (pectore)) de gurgite curae,
  12. non minus exhausto quod superabit erit.
  13. tempore ducetur longo fortasse cicatrix :
  14. horrent admotas vulnera cruda manus.
  15. non est in medico semper relevetur ut aeger:
  16. interdum docta plus valet arte malum,
  17. cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
  18. ad Stygias certo limite ducat aquas,
  19. afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
  20. sanabit nulla vulnera cordis ope.