Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tollere nodosam nescit medicina podagram,
  2. nec formidatis auxiliatur aquis.
  3. cura quoque interdum nulla medicabilis arte est—
  4. aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
  5. cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
  6. sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
  7. rursus amor patriae ratione valentior omni,
  8. quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
  9. sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari,
  10. confiteor misero molle cor esse mihi.
  11. non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
  12. fumum de patriis posse videre focis.
  13. nescio qua natale solum dulcedine cunctos
  14. ducit et inmemores non sinit esse sui.