Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non est in medico semper relevetur ut aeger:
  2. interdum docta plus valet arte malum,
  3. cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
  4. ad Stygias certo limite ducat aquas,
  5. afferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
  6. sanabit nulla vulnera cordis ope.
  7. tollere nodosam nescit medicina podagram,
  8. nec formidatis auxiliatur aquis.
  9. cura quoque interdum nulla medicabilis arte est—
  10. aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
  11. cum bene firmarunt animum praecepta iacentem,
  12. sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
  13. rursus amor patriae ratione valentior omni,
  14. quod tua fecerunt scripta, retexit opus.
  15. sive pium vis hoc sive hoc muliebre vocari,
  16. confiteor misero molle cor esse mihi.
  17. non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
  18. fumum de patriis posse videre focis.
  19. nescio qua natale solum dulcedine cunctos
  20. ducit et inmemores non sinit esse sui.