Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi:
  2. paene etiam merito parcior ira meo est.
  3. di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
  4. alma nihil maius Caesare terra ferat,
  5. utque fuit [*](diu: fuit Ehwald) sub eo, sic sit sub Caesare terra, [*](sit publica sarcina terrae (publice saroterra A))
  6. perque manus huius tradita gentis eat.
  7. at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum
  8. iudice pro lacrimis ora resolve meis.
  9. non petito [*](petis vel pete corr. Daumius) ut bene sit, sed uti male tutius, utque
  10. exilium saevo distet ab hoste meum,
  11. quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
  12. non adimat stricto squalidus ense Getes:
  13. denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
  14. ossa nec a Scythica nostra premantur humo,
  15. nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
  16. Bistonii cineres ungula pulset equi,
  17. et ne, si superest aliquis post funera sensus,
  18. terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
  19. Caesaris haec animum poterant audita movere,
  20. Maxime, movissent si tamen ante tuum.