Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste
  2. gratia quod salvo vestra pudore queat.
  3. suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,
  4. difficilis causae inite patrocinium.
  5. est mala, confiteor, sed te bona fiet agente,
  6. lenia pro misera fac modo verba fuga.
  7. nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,
  8. ultimus hic qua sit condicione locus,
  9. magna tenent illud numen molimina rerum:
  10. haec est caelesti pectore cura minor.
  11. nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae,
  12. quaerere, finitimo vix loca nota Getae,
  13. aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres
  14. cultaque Oresteae Taurica terra deae,