Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
  2. sive pruinosi Noctis aguntur equi,
  3. sic mea perpetuis liquefiunt [*](liquescunt) pectora curis,
  4. ignibus admotis ut nova cera solet,
  5. saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
  6. ne mea Sarmaticum contegat ossa solum,
  7. cum subit Augusti quae sit clementia, credo
  8. mollia naufragiis litora posse dari.
  9. cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,
  10. spesque levis magno victa timore cadit,
  11. nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
  12. quam male mutato posse carere loco.
  13. aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste
  14. gratia quod salvo vestra pudore queat.
  15. suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,
  16. difficilis causae inite patrocinium.
  17. est mala, confiteor, sed te bona fiet agente,
  18. lenia pro misera fac modo verba fuga.
  19. nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,
  20. ultimus hic qua sit condicione locus,