Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
  2. et modo cum cara coniuge multa loquor.
  3. sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,
  4. peior ab admonitu fit status iste boni.
  5. sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
  6. sive pruinosi Noctis aguntur equi,
  7. sic mea perpetuis liquefiunt [*](liquescunt) pectora curis,
  8. ignibus admotis ut nova cera solet,
  9. saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
  10. ne mea Sarmaticum contegat ossa solum,
  11. cum subit Augusti quae sit clementia, credo
  12. mollia naufragiis litora posse dari.
  13. cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,
  14. spesque levis magno victa timore cadit,
  15. nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
  16. quam male mutato posse carere loco.
  17. aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste
  18. gratia quod salvo vestra pudore queat.
  19. suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,
  20. difficilis causae inite patrocinium.