Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
  2. et similis morti pectora torpor habet,
  3. felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
  4. quae posuit sensum saxea facta malis!
  5. vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
  6. cortice velavit populus ora novo!
  7. ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:
  8. ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.
  9. ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
  10. amittet vires ipsa Medusa suas.
  11. vivimus ut numquam sensu careamus amaro,
  12. et gravior longa fit mea poena mora.
  13. sic inconsumptum Tityi semperque renascens
  14. non perit, ut possit saepe perire, iecur.
  15. at, puto, cum requies medicinaque publica curae
  16. somnus adest, solitis nox venit orba malis,
  17. somnia me terrent veros imitantia casus,
  18. et vigilant sensus in mea damna mei.
  19. aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas,
  20. aut dare captivas ad fera vincla manus,