Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [*](laeti)
  2. et quod iners hiemi continuatur hiems.
  3. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
  4. eumque meo fato quarta fatigat hiems,
  5. fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
  6. et similis morti pectora torpor habet,
  7. felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
  8. quae posuit sensum saxea facta malis!
  9. vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
  10. cortice velavit populus ora novo!
  11. ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:
  12. ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.
  13. ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
  14. amittet vires ipsa Medusa suas.