Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et [*](at) semel intentus nervo levis arcus equino
  2. vincula semper habens inresoluta manet.
  3. tecta rigent fixis veluti velata [*](vallata) sagittis,
  4. portaque vix firma summovet arma sera.
  5. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [*](laeti)
  6. et quod iners hiemi continuatur hiems.
  7. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
  8. eumque meo fato quarta fatigat hiems,
  9. fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
  10. et similis morti pectora torpor habet,
  11. felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
  12. quae posuit sensum saxea facta malis!
  13. vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
  14. cortice velavit populus ora novo!