Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
  2. omnia vipereo spicula felle linunt.
  3. his eques instructus perterrita moenia lustrat
  4. more lupi clausas circumeuntis oves:
  5. et [*](at) semel intentus nervo levis arcus equino
  6. vincula semper habens inresoluta manet.
  7. tecta rigent fixis veluti velata [*](vallata) sagittis,
  8. portaque vix firma summovet arma sera.
  9. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [*](laeti)
  10. et quod iners hiemi continuatur hiems.
  11. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
  12. eumque meo fato quarta fatigat hiems,
  13. fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
  14. et similis morti pectora torpor habet,
  15. felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
  16. quae posuit sensum saxea facta malis!
  17. vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
  18. cortice velavit populus ora novo!