Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hostibus in mediis interque pericula versor,
  2. tamquam cum patria pax sit adempta mihi:
  3. qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
  4. omnia vipereo spicula felle linunt.
  5. his eques instructus perterrita moenia lustrat
  6. more lupi clausas circumeuntis oves:
  7. et [*](at) semel intentus nervo levis arcus equino
  8. vincula semper habens inresoluta manet.
  9. tecta rigent fixis veluti velata [*](vallata) sagittis,
  10. portaque vix firma summovet arma sera.
  11. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [*](laeti)
  12. et quod iners hiemi continuatur hiems.
  13. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
  14. eumque meo fato quarta fatigat hiems,
  15. fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
  16. et similis morti pectora torpor habet,
  17. felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
  18. quae posuit sensum saxea facta malis!