Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Caesaris haec animum poterant audita movere,
  2. Maxime, movissent si tamen ante tuum.
  3. vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
  4. auxilio trepidis quae solet esse reis,
  5. adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
  6. aequandi superis pectora flecte viri.