Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non petito [*](petis vel pete corr. Daumius) ut bene sit, sed uti male tutius, utque
  2. exilium saevo distet ab hoste meum,
  3. quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
  4. non adimat stricto squalidus ense Getes:
  5. denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
  6. ossa nec a Scythica nostra premantur humo,
  7. nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
  8. Bistonii cineres ungula pulset equi,
  9. et ne, si superest aliquis post funera sensus,
  10. terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
  11. Caesaris haec animum poterant audita movere,
  12. Maxime, movissent si tamen ante tuum.
  13. vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
  14. auxilio trepidis quae solet esse reis,