Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vix igitur possis visos agnoscere vultus,
  2. quoque ierit quaeras qui fuit ante color,
  3. parvus in exiles sucus mihi pervenit artus,
  4. membraque sunt cera pallidiora nova.
  5. non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
  6. scis mihi quam solae paene bibantur aquae,
  7. non epulis oneror: quarum si tangar amore,
  8. est tamen in Geticis copia nulla locis,