Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. delicias illi precor has contingere, siquis
  2. ne mihi sit levior Caesaris ira timet.
  3. is quoque, qui gracili cibus est in corpore, somnus,
  4. non alit officio corpus inane suo.
  5. sed vigilo vigilantque mei sine fine dolores,
  6. quorum materiam dat locus ipse mihi.
  7. vix igitur possis visos agnoscere vultus,
  8. quoque ierit quaeras qui fuit ante color,
  9. parvus in exiles sucus mihi pervenit artus,
  10. membraque sunt cera pallidiora nova.