Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
  2. fine quibus nullo conficiantur, habent.
  3. nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet,
  4. quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet.
  5. hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,[*](credant)
  6. forsitan exigua dignus habebor ope,
  7. inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.
  8. plus isto, duri, si precer, oris ero.’
  1. Maxime, qui tanti mensuram nominis imples,
  2. et geminas animi nobilitate genus,
  3. qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,
  4. non omnes Fabios abstulit una dies,
  5. forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,
  6. quisque loquar tecum, certior esse velis,
  7. ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto
  8. durus et aversa cetera mente legas.
  9. videris. [*](viderit corr. Heinsius) audebo [*](audebo haec siquis) tibi me scripsisse fateri
  10. ---[*](om. AC: spuria habent cett.)
  11. qui, cum me poena dignum graviore fuisse
  12. confitear, possum vix graviora pati.