Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
  2. paenitet, et facto torqueor ipse meo.
  3. cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;
  4. estque pati poenam, quam meruisse, minus,
  5. ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
  6. poena potest demi, culpa perennis erit.
  7. mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul:
  8. ut [*](nec vel ne: ut C2 Owen) non peccarim mors quoque non faciet,
  9. non igitur mirum, si mens mea tabida facta
  10. de nive manantis more liquescit aquae,
  11. estur ut occulta vitiata teredine navis,
  12. aequorei scopulos ut cavat unda salis,
  13. roditur ut scabra positum robigine ferrum
  14. conditus ut tineae carpitur ore liber,
  15. sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
  16. fine quibus nullo conficiantur, habent.
  17. nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet,
  18. quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet.