Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,
  2. eum bene peccati paenituisse vident.
  3. paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
  4. paenitet, et facto torqueor ipse meo.
  5. cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;
  6. estque pati poenam, quam meruisse, minus,
  7. ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,
  8. poena potest demi, culpa perennis erit.
  9. mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul:
  10. ut [*](nec vel ne: ut C2 Owen) non peccarim mors quoque non faciet,
  11. non igitur mirum, si mens mea tabida facta
  12. de nive manantis more liquescit aquae,
  13. estur ut occulta vitiata teredine navis,
  14. aequorei scopulos ut cavat unda salis,