Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. publica non audent intra [*](inter) monimenta venire,
  2. ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
  3. a! quotiens dixi ‘certe nil turpe docetis:
  4. ite, patet castis versibus ille locus!
  5. non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
  6. sub Lare privato tutius esse putant,
  7. quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
  8. qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
  9. Quid [*](qui) veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.
  10. accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.
  11. invenies, quamvis non est miserabilis index,
  12. non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
  13. rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit
  14. non occultato nomine missa docet.
  15. nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis,
  16. Musaque ad invitos officiosa venit.
  17. quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos
  18. exule servatis legibus urbe frui.