Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scripta vetustatem si modo nostra ferunt,
  2. nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
  3. hic te servato vate maneret honor.
  4. Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
  5. gratia post magnos est tibi habenda deos.
  6. ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
  7. et facis accepto munere posse frui.
  8. cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
  9. pars etiam credi pertimuisse velit,
  10. naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
  11. nec dederit nanti per freta saeva manum,
  12. seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
  13. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.