Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
- pars etiam credi pertimuisse velit,
- naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
- nec dederit nanti per freta saeva manum,
- seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
- hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
- di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
- non potuit votum plenius esse meum.
- haec meus argutis, si tu paterere, libellis
- poneret in multa luce videnda labor;