Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
  2. et facis accepto munere posse frui.
  3. cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
  4. pars etiam credi pertimuisse velit,
  5. naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
  6. nec dederit nanti per freta saeva manum,
  7. seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
  8. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.
  9. di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
  10. non potuit votum plenius esse meum.
  11. haec meus argutis, si tu paterere, libellis
  12. poneret in multa luce videnda labor;
  13. nunc quoque se, quamvis est [*](iam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (σ?)) iussa quiescere, quin te
  14. nominet invitum, vix mea Musa tenet,
  15. utque canem pavidae nactum vestigia cervae
  16. latrantem frustra copula dura tenet,
  17. utque fores nondum reserati carceris acer