Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
  2. et facis accepto munere posse frui.
  3. cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
  4. pars etiam credi pertimuisse velit,
  5. naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
  6. nec dederit nanti per freta saeva manum,
  7. seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
  8. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.