Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- sed modo laeta venit, [*](manet: venit Heinsius) vultus modo sumit acerbos,
- et tantum constans in levitate sua est.
- nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
- flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
- neve tamen tota capias fera gaudia mente,
- non est placandi spes mihi nulla dei,
- vel quia peccavi citra scelus, utque pudore
- non caret, invidia sic mea culpa caret,