Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
  2. nunc mendicato pascitur ipse cibo.
  3. passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
  4. et manet in nullo certa tenaxque loco,
  5. sed modo laeta venit, [*](manet: venit Heinsius) vultus modo sumit acerbos,
  6. et tantum constans in levitate sua est.
  7. nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
  8. flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
  9. neve tamen tota capias fera gaudia mente,
  10. non est placandi spes mihi nulla dei,