Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
  2. praemia si studio consequar ista, sat est.
  1. Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
  2. te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,
  3. quae tibi res animos in me facit, improbe? curve
  4. casibus insultas, quos potes ipse pati?