Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
  2. et studii repeto signa sinistra mei.
  3. sic animum tempusque traho, sic meque [*](me sicque vel mecumque corr. σ ) reduco
  4. a contemplatu summoveoque mali.
  5. carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
  6. praemia si studio consequar ista, sat est.
  1. Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
  2. te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,