Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
  2. esse nihil toto tristius orbe potest,
  3. sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,
  4. quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
  5. non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
  6. victaque pugnaci iura sub ense iacent.