Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
  2. nominis, utilius quod latuisset, ago.
  3. detineo studiis animum falloque dolores,
  4. experior curis et dare verba meis.
  5. quid potius faciam desertis solus in oris,
  6. quamve malis aliam quaerere coner [*](coner cogar) opem?
  7. sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
  8. esse nihil toto tristius orbe potest,