Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
  2. vulneribusque meis tela cruenta sequor,
  3. quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
  4. Graia Capheream currere puppis aquam. [*](capharea aqua)
  5. nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
  6. nominis, utilius quod latuisset, ago.
  7. detineo studiis animum falloque dolores,
  8. experior curis et dare verba meis.
  9. quid potius faciam desertis solus in oris,
  10. quamve malis aliam quaerere coner [*](coner cogar) opem?
  11. sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
  12. esse nihil toto tristius orbe potest,