Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
  2. carmina devoveo Pieridasque meas,
  3. cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
  4. vulneribusque meis tela cruenta sequor,
  5. quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
  6. Graia Capheream currere puppis aquam. [*](capharea aqua)
  7. nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
  8. nominis, utilius quod latuisset, ago.
  9. detineo studiis animum falloque dolores,
  10. experior curis et dare verba meis.