Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque utinam vivat non et [*](et non corr. Heinsius) moriatur in illis,
  2. absit ab invisis et tamen umbra locis.
  3. carmina quod pleno saltari nostra theatro,
  4. versibus et plaudi scribis, amice, meis,
  5. nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
  6. Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
  7. non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
  8. impedit et profugi nomen in ora refert,
  9. quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
  10. carmina devoveo Pieridasque meas,
  11. cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
  12. vulneribusque meis tela cruenta sequor,
  13. quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
  14. Graia Capheream currere puppis aquam. [*](capharea aqua)
  15. nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
  16. nominis, utilius quod latuisset, ago.
  17. detineo studiis animum falloque dolores,
  18. experior curis et dare verba meis.
  19. quid potius faciam desertis solus in oris,
  20. quamve malis aliam quaerere coner [*](coner cogar) opem?