Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. vivit in his heu nunc, lusorum [*](nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald) oblitus amorum,
  2. hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
  3. atque utinam vivat non et [*](et non corr. Heinsius) moriatur in illis,
  4. absit ab invisis et tamen umbra locis.
  5. carmina quod pleno saltari nostra theatro,
  6. versibus et plaudi scribis, amice, meis,
  7. nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
  8. Musa nec in plausus ambitiosa mea est.