Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tu quoque suscepti curam dimittis amici,
- officiique pium tam cito ponis onus?
- sarcina sum, fateor, quam si non [*](quamvis sine) tempore nostro [*](nostro duro)
- depositurus eras, non subeunda fuit.
- fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?
- ne fuge, neve tua sit minor arte fides.
- numquid Achilleos inter fera proelia fidi
- deseruit levitas Automedontis equos?
- quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
- promissam medicae non tulit artis opem.
- turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
- quae patuit, dextrae firma sit ara meae.