Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non adeo toti fatis urguemur iniquis,
  2. ut mea sit longis mens quoque mota malis.
  3. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
  4. dixisse in Pyladen improba verba putas?
  5. nec procul a vero est quin et [*](quod non: quin et σ ) pulsarit amicum:
  6. mansit in officiis non minus ille suis.
  7. hoc est cum miseris solum commune beatis,
  8. ambobus tribui quod solet obsequium :
  9. ceditur et caecis et quos praetexta verendos
  10. virgaque cum verbis imperiosa facit,