Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
  2. quod cupio, membris exeat ante meis,
  3. quam tua delicto stringantur pectora nostro,
  4. et videar merito vilior esse tibi.
  5. non adeo toti fatis urguemur iniquis,
  6. ut mea sit longis mens quoque mota malis.
  7. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
  8. dixisse in Pyladen improba verba putas?