Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
  2. mutarunt subito crimina nostra fidem,
  3. spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
  4. quod cupio, membris exeat ante meis,
  5. quam tua delicto stringantur pectora nostro,
  6. et videar merito vilior esse tibi.
  7. non adeo toti fatis urguemur iniquis,
  8. ut mea sit longis mens quoque mota malis.
  9. finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
  10. dixisse in Pyladen improba verba putas?