Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. victor Echionias si vir penetrasset in arces,
  2. forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
  3. cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
  4. nempe fuit misero nupta quod una viro.
  5. effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
  6. Laudamia nihil cur referatur erit.
  7. et tua, quod malles,[*](mallem) pietas ignota maneret,
  8. implerent venti si mea vela sui.