Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
  2. nulla fuit misero festa videnda mihi.
  3. edidit haec mores illis heroisin [*](heroibus corr. Salmasius) aequos,
  4. quis erat Eëtion Icariusque pater.
  5. nata pudicitia est, virtus [*](moris: virtus Owen) probitasque, fidesque,
  6. at non sunt ista gaudia nata die, [*](die fide)
  7. sed labor et curae fortunaque moribus impar,
  8. iustaque de viduo paene querella toro.
  9. scilicet adversis probitas exercita rebus
  10. tristi materiam, tempore laudis habet,