Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
- scinditur in partes atra favilla duas.
- hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
- et me Battiades iudice falsus erat:
- omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
- terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
- haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
- nulla fuit misero festa videnda mihi.
- edidit haec mores illis heroisin [*](heroibus corr. Salmasius) aequos,
- quis erat Eëtion Icariusque pater.
- nata pudicitia est, virtus [*](moris: virtus Owen) probitasque, fidesque,
- at non sunt ista gaudia nata die, [*](die fide)