Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
- in partes Italas et loca dextra ferat.
- sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
- consilio fugiunt aethera, Ponte, [*](consilium cetera pene corr. Withof) tuum.
- consilio, commune sacrum cum fiat in ara
- fratribus, alterna qui periere manu,
- ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
- scinditur in partes atra favilla duas.
- hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
- et me Battiades iudice falsus erat:
- omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
- terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
- haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,