Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. optime natalis! quamvis procul absumus, opto
  2. candidus huc venias dissimilisque meo,
  3. si quod et instabat dominae miserabile vulnus,
  4. sit perfuncta meis tempus in omne malis;
  5. quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
  6. quod superest, tutum per mare navis eat.
  7. illa domo nataque sua patriaque fruatur
  8. erepta haec uni sit satis esse mihi—
  9. quatenus et non est in caro coniuge felix,
  10. pars vitae tristi cetera nube vacet,
  11. vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
  12. consumatque annos, sed diuturna, suos.
  13. adicerem et nostros, sed ne contagia fati
  14. corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
  15. nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
  16. ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
  17. aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
  18. in partes Italas et loca dextra ferat.
  19. sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
  20. consilio fugiunt aethera, Ponte, [*](consilium cetera pene corr. Withof) tuum.