Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato
  2. gramina, nec pleno flumine cernit aquam [*](aquas);
  3. quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
  4. quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
  5. di facerent utinam talis status esset in illo,
  6. ut non tristitiae causa dolenda foret!
  7. fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
  8. more nec indomiti frena recusat equi.
  9. nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
  10. conscius in culpa non scelus esse sua.
  11. saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
  12. se quoque in exemplis adnumerare solet: