Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cumque alii fugerent subitae contagia cladis,
  2. nec vellent ictae limen adire domus,
  3. te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,
  4. si paucos aliquis tresve duosve vocat.
  5. quamvis attonitus, sensit tamen omnia, nec te
  6. se minus adversis indoluisse suis.
  7. verba solet vultumque tuum gemitusque referre,
  8. et te flente suos emaduisse sinus:
  9. quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum
  10. sis ope, solandus cum simul ipse fores,
  11. pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,
  12. sive diem videat sive tegatur humo,